CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4577     View  [Back]
Charta qua Johannes, comes Cabilonensis, notum facit se jurasse bonas consuetudines Paredi et Toloni.
Ego Johannes, comes Cabilonensis, omnibus notum facio præsentes litteras inspecturis, quod ego apud Paredum, tacto sacrosancto evengelio, juravi bonas consuetudines et bona usagia de Paredo et de Tolono cum pertinentiis tenere fideliter et observare, et homines et terras de Paredo et de Tollono infra villas et extra similiter observare bona fide, prout antecessores mei consueverunt jurare; et teneor euntes et venientes ad fora et ad nundinas de Paredo et de Tolun cum rebus suis fideliter custodire. Si vero ab hoc sacramento in aliquo resilirem, infra XL dies postquam monitus fuero, emendarem. Si vero non emendarem, hii milites R. Dalmasius, Hugo de Digonia, H. de Sancto Albino, Guichardus de Digonia, B. Gelinus, W. de Valeta, Humbertus de Valeta, W. de Puele, apud Cluniacum juraverunt ostagia tenere, donec res male facta emendaretur. Et notandum quod super re male facta, infra annum ex quo facta fuerit, prior de Paredo vel ejus mandatum debent me convenire. Si vero infra annum monitus non fuero, in pace super illa emenda remanerem; et sic successive de male factis, cum emerserint, tenentur me infra annum singulis annis convenire. Ut autem hoc firmum et ratum permaneat, præsentes litteras sigillavi. Actum apud Paredum, anno Domini Mo CCo XXVIIIo, mense decenbri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung