CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4578     View  [Back]
Litteræ subprioris et fratrum Sancti Martini de Campis ad Bartholomæum abbatem Cluniacensem, quibus exorant eum ut priorem eorum de administratione Caritatensis ecclesiæ relaxare velit.
Reverentissimo patri nostro et domino reverendo B., Dei gratia Cluniacensi abbati, frater G., humilis supprior Sancti Martini de Campis Parisiensis, et devotus ejusdem loci conventus, salutem et devotam obedientiam usque ad mortem. Quanto devotius, tanquam filii obedientiæ, piæ matri nostræ ecclesiæ Cluniacensi semper obedientes extitimus et subjecti, tanto magis confidimus preces nostras, pias quidem et honestas, effectu prosequente facilius exaudiri. Sane bene novit vestra paternitas, et hoc cunctis est positum in aperto, quod per probatam providentiam et expertam venerabilis et karissimi domini B., prioris nostri, ecclesia Sancti Martini tam in spiritualibus quam in temporalibus incrementum est per Dei adjutorium multiplex assecuta, et ex ejus absentia diuturna grave posset in eisdem incurrere detrimentum. Cum igitur occasione prioratus de Karitate, cujus curam propter tunc imminens periculum eidem commiseritis ad tempus, ac ejus absentia nobis gravis extiterit et dampnosa quamplurimum, et mora ejus trahere posset in posterum periculum ad se majus, paternitati vestræ fusis lacrymis quanta possumus affectione supplicamus humiliter et devote, quatinus more pii patris devotissimis filiorum precibus inclinati dictum priorem pastorem nobis utilimum ab administratione et sollicitudine Karitatensis ecclesiæ relaxare velitis omnino, ut tam circa nostra quam ecclesiæ Cluniacensis in partibus nostris negotia, quæ fideliter consuevit et efficaciter promovere, vacare possit liberius et prodesse, nobis et ecclesiæ nostræ, quam præ ceteris specialius diligere tenemini, gratiam hujusmodi favorabiliter impendentes, ne domini et pastoris pernecessarii et fidelis ecclesia ipsa desolationem ulterius sustineat nimis gravem. Et tantum inde faciatis, ut propter hunc favorem nobis exhibitum ad devotionem vestram artius astringamur, et apud Deum et homines habeatis gratiam ampliorem. Valeat in Domino benigna paternitas vestra.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung