CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4580     View  [Back]
Litteræ subprioris Coinsiaci ad abbatem Cluniacensem, quibus notum facit Philippum, priorem, mortuum esse, et orat ut ipsorum ecclesiæ de pastore provideat.
Reverendo patri ac domino B., divina vocatione ecclesiæ Cluniacensis abbati, frater S., humilis supprior Comliaci, et totus ejusdem loci devotus conventus, salutem et tam devotam quam debitam cum omni reverentia subjectionem. Vestræ, domine, præ omnibus reverendæ paternitati innotescimus patrem nostrum bonæ memoriæ Philippum, Dei permissione in festo beati Johannis ante Portam Latinam, ab hoc seculo discessisse. Et nos feria tertia proxima sequente karissimos nostros fratrem P., priorem Sancti Fidoli, et fratrem J., sacristam Coniliaci, ad vestram paternitatem, prout debuimus, transmisimus. Sciat autem vestra paternitas, quod dictus piæ memoriæ Philippus, sicut scimus et testificamur, nos et ecclesiam nostram tam in temporalibus quam spiritualibus, quamdiu præfuit, bona fide et laudabiliter gubernavit, et ecclesiam nostram in bono statu dereliquit. Unde vestram, flexis genibus et cum lacrymis, rogamus sublimitatem, quatinus ad succursum animæ ipsius in hoc instanti generali capitulo orationes et pias memorias fieri statuatis, et ipsi, prout vestro incumbit officio, beneficium absolutionis misericorditer impendatis. Quia vero periculosum est et damnosum ecclesiam quamcumque diu gubernatore vacare, et maxime de nostra debeamus timere, vestram, de qua plurimum congaudemus, attentissime exoramus discretionem, ut et nobis et nostræ ecclesiæ de pastore in proximo provideatis, et in ipso utilitatem nostram et vestrum honorem conservare studeatis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung