CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4583     View  [Back]
Charta qua Armandus Chabrier vendit domui de Grasac mansum de Ceryata in mandamento castri de Vertamisa.
Noverint universi presentes pariter et futuri, quod ego Armandus Chabrier, clericus, vendo domui de Grasac et trado et tibi Pagano pro eadem domo recipienti, bona fide et sine dolo, per me et per meos, feudum mansi de Ceryata et quicquid in dicto manso, habito precio VIII librarum Viennensium, quas recognosco mihi esse plenarie numeratas, et inde exceptioni non numerati precii et non soluti renuncians, te Paganum, priorem dicte domus et ipsam domum de eisdem quitto. Si vero dictum feodum et illud quod in dicto manso habeo plus dicto valeat pretio, illud totum quantumcumque sit, dicte domui et tibi dicto Pagano, priori ejusdem domus, pro eadem domo recipienti, dono liberaliter et concedo, recognoscens supradicta esse vendita secundum conditionem temporis rationabili pretio atque justo, dicto priori, et eidem domo recipienti, per stipulationem promittens, quod si supradicta que vendidi domui supradicte et priori, ut superius continetur, in parte vel in totum jure evincerentur, dictam domum et te dictum priorem et successores tuos in eadem domo servarem indemnes. Hec autem omnia et singula, ut superius continentur, promitto tibi dicto priori, pro supradicta domo recipienti, per me et per meos, bona fide servare et non contravenire, aliquo jure vel aliqua ratione, si Deus me adjuvet, et hec sancta Dei euvangelia que manu tango, sub eodem juramento renuncians omni juri scripto et non scripto, promulgato vel promulgando, divino et humano, et omni alii juri et rationi, qua contra vendicionem venire possem supradictam; et cum dictus mansus in mandamento sit castri de Vertamisa, Hugo de Salsac, mandato et voluntate mea, dicto priori, pro eadem domo recipienti, intravit fideijussor pro supradictis omnibus attendendis plenarie et servandis, et in testimonium rei geste jussi et volui quod sigillum suum apponeret huic carte. Actum Anicie, anno Domini M. CC. XXVIIII, mense julii, in presentia magistri Petri W. de Salsac, capellani, Stephani de Lerin, Armandi de Lapte, Boniti de Salsac, Ruffi d'Estivalleilas (?), W. Boerii, W. de Montmeia et plurium aliorum. Ut autem super hiis nulla in posterum dubietas oriatur, nos Stephanus, Dei gratia Aniciensis episcopus, rogatu et voluntate Armandi (?) et prioris supradictorum, cum supradicta omnia in nostra presentia erant facta, presentem cartam fecimus sigilli nostri munimine roborari.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung