CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4586     View  [Back]
Bulla Gregorii papæ IX, ad abbatem Cluniacensem, per quam institutionem B., prioris monasterii de Caritate, confirmat.
Gregorius, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ... abbati Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem. Quia intentionis nostre non fuit per inquisitionem, quam super violentiis et injuriis monasterio de Caritate illatis ex officio nostro mandavimus fieri, juri tuo vel Cluniacensis ecclesie in aliquo derogare, ac tu cum esses in possessione instituendi priorem in ipso monasterio, dilectum filium B. ... monachum, virum, sicut dicitur, providum et honestum, ibidem institueris in priorem, sicut etiam ex sententia bone memorie I[nnocentii] pape, predecessoris nostri, tibi competere asserebas; nos scandalum evitare volentes et indempnitati utriusque monasterii tam in spiritualibus quam in temporalibus precavere, non tam rigore juris, quam ex providentia duximus ordinandum, ut rata sit et firma institutio prioris ejusdem dictique Caritatensis monasterii monachi prefato instituto sicut eorum priori obedientiam et reverentiam exhibeant debitam et devotam, ac ab excommunicatione, qua ligati sunt pro eo quod inobedientes super hoc fuisse noscuntur, per te sine difficultate qualibet absolvantur, reservato nobis regularis discipline rigore, prout de bene placito nostro fuerit temperando. Per hoc quoque quod pro bono pacis a nobis taliter est provisum juri Caritatensis et Cluniacensis ecclesiarum, nullum in posterum prejudicium generetur. Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus predictis monachis absque difficultate, sicut dictum est, beneficium absolutionis impendens, prefato priori, quem compellas uno prioratu manere contentum, facias ab eisdem monachis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Ceterum dilectum filium S[tephanum], quondam priorem predicti Caritatensis monasterii, benigne in claustro Cluniacensi recipias, et sincera ipsum caritate pertractes, mandatum nostrum taliter impleturus, quod prudentiam tuam commendare merito debeamus. Datum Perusii, XVIII kalendas januarii, pontificatus nostri anno tertio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung