CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4588     View  [Back]
Bulla Gregorii papæ IX, ad Reomensem et de Fonteneto abbates, etc., ut quosdam monachos de Caritate priori de novo electo ab abbate Cluniacensi obedire compellant.
Gregorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ... Reomensi et ... de Fonteneto, Cisterciensis ordinis, abbatibus, et ... priori Reomensi, Eduensis et Lingonensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem ... Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus a predictis monachis, quibus per jam dictum abbatem absque difficultate, sicut dictum est, mandamus beneficium absolutionis impendi, prefato priori faciatis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita, compescendo. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Perusii, VIIII kalendas januarii, pontificatus nostri anno tertio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung