CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4590     View  [Back]
Litteræ Officialium Nivernensium ad abbates Reomensem et de Fonteneto, etc., de responsionibus monachorum de Caritate super obedientia priori ejusdem loci debita.
Viris venerabilibus ac religiosis dominis et amicis in Christo karissimis, abbati et priori Reomensi et abbati de Fonteneto, Cisterciensis ordinis, Arnulphus, archidiaconus, et Petrus, decanus, officiales Nivernenses, salutem in eo qui salus est omnium et salvator. Discretioni vestre intuitu presentium innotescat, quod nos mandatum a vobis auctoritate apostolica nobis injunctum cum fidelitate ac diligencia exequi cupientes, hac die veneris proxima post Cineres, apud Caritatem pro ipso diligencius exequendo in personis propriis accedentes, conventum de Caritate fecimus conveniri, et eidem convento mandatum vestrum exposuimus, prout ipsum in litteris ad nos directis fide oculata vidimus contineri. Invenimus autem quosdam, videlicet Petrum de Senonis, Willelmum Anglicum, Laceirche, Hynardum, Bernaldum Normannum succentorem, Obertum organistam, Johannem de Cliniaco (sic), Stephanum de Sazannia, Willelmum Normannum juvenem, Willelmum de Marcigniaco, Robertum de Donziaco, Galcherum, Hugonem de Karitate, Symonem de Curtiniaco, Hugonem de Nivernis, Innocentium, Petrum de Sancto Reveriano, P. Burdinum, P. Burchardum, P. de Marcigniaco, Philippum puerum, Petrum puerum, Robinum puerum, Johannem puerum, Thomam puerum, et Johannem de Lugduno, qui sponte in nostra presencia renunciaverunt et recognoverunt se renunciasse, deliberatione provida precedente, appellationi olim facte, promittentes debitam obedientiam et subjectionem domino abbati Cluniacensi et priori ab eo in Karitatensi ecclesia instituto; eodem priore nobis nichilominus intimante, quod quidam absentes, videlicet Regnaudus de Castro Renardi, Petrus Dadet, Guido Lespine, Landricus Paissardus et Reginaudus, prior de Cona, eidem appellationi sponte ac provide renunciaverunt, domino abbati Cluniacensi obedientiam debitam promittendo, et etiam ipsi priori. Alios vero invenimus, scilicet Petrum de Novo Vico, Robertum Normannum, Gaufridum de Themtriaco, Milonem de Lasiaco, Stephanum de Curtiniaco, Willelmum Normannum, Benedictum de Cruce, Petrum de Meso, Gaufridum de Curtiniaco, Guidonem de Bello Joco, Regnaudum de Senonis, Aschardum puerum de Beffex, Gaufridum de Carnoto, Symonem de Caroloco, et Theobaldum de Venesiaco, qui audita citatione a nobis ex parte vestra, juxta tenorem mandati vestri facta, se in negocio jam incepto persistere et appellationi olim facte firmiter adherere asserentes, responderunt quod die assignata in vestra presentia comparerent, facturi quod faciendum viderent. Super aliis etiam, qui tunc temporis erant absentes, prefato priori dedimus in mandatis, quod ipsos peremptorie citet, ut die jovis proxima ante dominicam qua cantatur Letare Iherusalem, coram vobis personaliter compareant apud Caritatem, juxta formam mandati apostolici processuri. Actum anno gracie Mo CCo XXo nono, mense februario.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung