CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4595     View  [Back]
De excommunicatione Gaufridi, prioris de Caritate, quomodo in contemptum abbatis Cluniacensis et prioris claustralis Caritatensis egerit.
Postquam protestatus fuit domnus abbas in [capitulo Karitatensi, in septimana Pasche], venit idem Gaufredus apud Karitatem, [feria quinta] infra octabas Pasche, cumque prior claustralis vidisset eum intrantem [claustrum, pulsata] statim tabula, intravit capitulum, et totus conventus cum ipso; inter quos comparuit idem Gaufredus. Tunc predictus prior claustralis recitavit coram omnibus quod domnus abbas Cluniacensis dictum Gaufredum pro excommunicato habebat, et ipse similiter. Unde inhibuit sub eadem sententia auctoritate domini abbatis et sua, quod a divinis officiis et a pulsatione campanarum omnino abstineretur, quamdiu idem G. in eodem monasterio presumeret remanere. Tunc surgentes armarius, Gaufredus Matisconensis, Johannes de Cluniaco, Robertus Calvus, Guichardus, nepos domini, St., Henricus de Ordine, Stephanus de Corteniaco, Guicardus de Monte Belleto et omnes fautores ipsorum, in verba presumptuosa et tumultuosa proruperunt, dicentes quod predictus Gaufredus de Brena nec se pro excommunicato gerebat, neque ipsi eumdem excommunicatum reputabant; unde ipsi eumdem in tanto errore foventes, contempta hujusmodi inhibitione, pulsatis solempniter campanis, ecclesiam intraverunt, et, eodem Gaufredo presente, vesperas solempnius solito cantaverunt, et post completas vesperas, sine jussu superioris cimbalum pulsaverunt. Prior claustralis, habito bonorum virorum consilio, iterum mandavit et mandando monuit predictum Gaufredum, ut aliud scandalum non faceret inter fratres, immo ab introitu refectorii abstineret, sciens quod si intraret refectorium, dictus prior claustralis refectorium exiret. Ipse vero monitioni predicti prioris claustralis noluit obedire, immo expresse respondit quod refectorium intraret, sicut postmodum probavit rei eventus, quia cum sepefatus prior claustralis more debito intrasset refectorium, idem Gaufredus subsecutus est eum. Quem cum vidisset prior claustralis, exivit refectorium. Omnes et alii penam excommunicationis timentes, exierunt cum ipso. Armarius vero et quidam alii juvenes multa convitia priori claustrali inferentes, cum eodem Gaufredo in refectorio remanserunt, et quodam diacono residente ad scillam, ibidem comederunt. Cumque predictus Gaufredus postquam cenavit, vidisset se ab aliis evitari, exivit refectorium, et ascendens equm, recessit a villa. Illi autem, qui in refectorio remanserant, post cœnam, perrexerunt ad ecclesiam, cantantes Miserere mei Deus. Postea vero prior claustralis et alii qui cum ipso ab introitu refectorii abstinuerant, intraverunt refectorium, et regulariter cenaverunt. Cumque, post cenam, ad gratiarum actiones in ecclesiam pergerent, prefatus armarius et alii juvenes, qui cum ipso cenaverant, residentes in claustro, nullam eisdem per medium ipsorum transeuntibus reverentiam exhibuerunt, cum de consuetudine deberent eisdem assurgere reverenter, licet major in duplum pars conventus, immo ipse conventus essent, tam propter numerum quam propter etatem ac dignitatem ipsorum. Cumque intrassent ecclesiam et more solito Miserere mei Deus alta voce cantarent, predictus armarius eos perturbare contendens, omnes campanas ecclesie pulsare cepit, in illusionem et contemptum ipsorum, et priori claustrali multa signa irregularia coram omnibus irreverenter fecit, et egressis ipsis ecclesiam, et loquutorio congregatis, dictus armarius, Guicardus, et complicis eorum, dicto priori multa verba contumeliosa et turpia protulerunt. Nos et dictum St., quantum in nobis est cupientes ad concordiam revocare, nuper ipsum per nostras litteras vocavimus, in virtute obedientie injungendo, ut ad generale capitulum nuper preteritum apud Cluniacum veniret, spem gerentes ut eo tunc presente, mediantibus religiosis viris qui debebant ad ipsum capitulum convenire, cepta deberet discordia sepeliri; qui nec apud Cluniacum venire, nec nostro se curavit conspectui presentare. Postmodum etiam apud Caritatem ipsi precepimus in virtute obedientie, feria tercia post Pentecosten nuper preterita, ut feria quarta post octabas Pentecostes nuper preteritas apud Cluniacum veniret in claustro moraturus, promittentes eidem quod si quid ab eo fuerat minus juste, sive forte de disciplina vel rigore ordinis requisitum aut etiam requirendum, nos eidem faceremus remitti. Qui tamen venire contempsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung