CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4596     View  [Back]
Charta qua narrantur alienationes Nazarensis ecclesiæ factæ a Johanne, camerario Hispaniæ.
Hee sunt distractiones(?) seu alienationes Nazarensis ecclesie facte per Johannem, camerarium Ispanie. Concessit episcopo Calegurritano tercias decimarum omnium ecclesiarum nostrarum que sunt in diocesi sua, et procurationes in eisdem, correptionem et justitiam in clericos, et omnia alia jura episcopalia et emolimenta multimoda, que omnia priores Nazarenses a tempore beati Hugonis usque ad tempus jam dicti camerarii pacifice possederunt. Et quando electus Calagurritanus venit ad ecclesiam Nazarensem, quidam monachus, Raimundus nomine, Pampilonensis fecit sermonem ad populum, de precepto camerario, et in fine sermonis affirmavit quod ecclesia Cluniacensis et priores Nazarenses injuste tenuerant ea que pius iste camerarius bonitate sua reddebat episcopo, nolens retinere jus alienum. Preterea dedit domino Roderico Didaci et uxori sue, pro Vc Mis ad vitam suam, Torrezellam de Camberos, villam magnam et optimam, que valere solebat annuatim CCos Mos ecclesie Nazarensi, quia pater dicti R. (scilicet?) dum vixit, tenuit et post mortem ejus, dominus rex Aldefonsus et dominus Didacius et S. prior Nazarensis ad jam dicto R. et matre ejus pro Mle VIIc Mis redemerunt, et tanquam alienatam per potestatem regiam vix recuperaverunt; et post modum G. prior Nazarensis Didaci Alvero fratri dedit CL. M ut eam quittaret, et de illa nullum habet censum. Item cuidam Anglico et uxori sue in vita sua dedit domum de Lucoino pro CCC. M., que solebat valere CC. M. et census C. M. Item quidam burgensi Nazarensi et ejus uxori in vita sua dedit villam que dicitur Arenzana pro CCC. M. sine censu, que solebat valere C. M. Item cuidam burgensi et ejus uxori in vita sua dedit hereditatem de Miravech pro CCC. M., que solebat valere LX. M. Mo., et census II. M.; et cuidam Archerno, burgensi, et ejus nepoti dedit hereditatem de Cubo et de Sancta Maria, pro C. M., que valebant LX. M. annuatim Mo, et census XX. M.; et cuidam clerico majorini regis unam charruatam de bona terra [que] annuatim solebat reddere de pane ad opus XV monachorum, de censu nichil; cuidam sanctimoniali, de pane conventus, panem ad duos homines. Notario domini Lupi dedit de pane conventus ad tres homines; et si forte aliquis prior vellet auferre, ipse peteret sibi reddi Vc aureos, et hoc est in vita sua. Item dedit domum de Soto Palacios cuidam de familia regine, sine censu, que solebat reddere in censu domini abbatis XX. M., receptis enim prius C. M. Item Fagegi villam quandam, que solebat dare in censu domini abbatis XL. M., dedit cuidam juveni pro XX annuatim, receptis enim prius LXXXta. Item pro uno equo cuidam militi villam que dicitur Santordeio, que valet annuatim C. M., in vita sua, census VIII. M. Item in Calagurra duobus hominibus dedit hereditatem, que solebat valere XXV. M., pro XV censualibus annuatim, habitis enim prius XL. Item a domno Lupo Didaci accepit mutuo Vc M. super domum Nazarensem et pertinentiis ejus. Item domum de Castello dedit pro I. M. censualiter, que solebat valere plus quam XXXa M., acceptis in primis C. M. Item cuidam auri fabro dedit hereditatem de Sancta Gadea pro V. M. annuatim, que solebat valere XXV. Item vendidit camerarius, cum R., priore Sancti Romani, III molendinos in ponte de Fiterio, Templariis, pro CC et XXX. M., qui solebant valere XXX. Et cuidam Anglico, famulo camerarii, qui vocatur Raolin, cedit ei claves Nazarenses per cartam, tali modo quod si forte aliquis prior vellet auferre, ipse peteret sibi reddi M. aureos, et iste famulus, in tempore vindemiarum, percussit quemdam monachum, presentibus laicis, et ipse non emendavit. Item domum de Castello dedit pro I. M. censualiter, que solebat valere plus quam XXXta M., acceptis in primis C. M. Quando recessit de Ispania, dimisit domum Nazarensem absque pane et vino. Conventus autem Nazarensis, necessitate compulsus, prostravit se ad pedes domni Lupi, ut subveniret eis in pane et vino, at ipse, misericordia motus, statuit clientem suum ut cuilibet monacho daret in die unum denarium pro pane et alium pro vino, et hoc factum fuit in die Resurrectionis, usque dum habeat consilium domni abbatis. Sciatis enim pro certo, quod de suprascriptis nunciatis ecclesie Nazarensis, cum suis pertinentibus, adminorata est census a mille aureis (?) et plus annuatim. Sciendum enim, quod quando G., prior Nazarensis, voluit recedere a prioratu, venit ad computandum pro conventu domus et burgensibus ville et baronibus Ispanie, et in presentia regis, et dixit quod domus Nazarensis debebat M. et VI aureos in omnibus et per omnia, et nichil amplius, et dixit quibus debebat, et quomodo post decessum G. venit camerarius Ispanie ad consilium capituli et ville et terre, prout posset (?) destrueret domum et ... et dixit consiliis et senioribus terre quod domus bene debebat VII. M. aureos plus quam prior non predixerat, et non pro aliud dixit hoc, nisi aliquid posset (?) sperare domos recuperare, et ut presentes littere vim ponendi domum in longo (?) debitis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung