CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4599     View  [Back]
Litteræ G., abbatis Figiacensis, ad Stephanum, abbatem Cluniacensem, super domo de Amanzanas.
Reverendo patri ac domino S., Dei miseratione sanctæ Cluniacensis ecclesiæ abbati, G., dictus abbas Figiacensis, salutem et obedientiam tam debitam quam devotam. Super hoc quod nobis vestra paternitas significavit de domo d'Amanzanas, vobis grates referimus copiosas. Et si placet vobis quod nobis commendetis eandem, nos vobis illam liberam a debitis reddemus, quandocunque eam volueritis rehabere, licet multis sit debitis onerata. Monachum autem ante messiones non possumus ibi tenere propter paupertatem loci et bladi defectum. Sed inantea libenter tenebimus quem mittatis. Speramus autem et confidimus in Domino, quod tam fideliter et tam utiliter nos habebimus in his paucis, quod a vobis aliquando audiemus: «Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam.» Mandate autem nobis super hoc vestram voluntatem per vestras patentes litteras, scientes quod ad omne vestrum placitum sumus parati. Super hoc etiam voluntatem mandate domino vicecomiti Combornensi, de cujus elemosina domus est.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung