CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4601     View  [Back]
Litteræ quibus Henricus, prior Sancti Maioli de Papia, supplicat abbatem Cluniacensem ut provideat de priore monasterii de Pontida.
Reverendo patri ac domino Stephano, Dei gratia abbati Cluniacensi, frater Henricus, humilis prior Sancti Maioli Papiensis, cum debita subjectione et reverentia obedientiam usque ad mortem. Ecclesia vestra de Pontida, quæ nunc vacat, propter prioris absentiam, tam in spiritualibus quam temporalibus non modicum recipit detrimentum; quoniam tam immensa in partibus illis adhuc viget discordia, quod vix aliquis potest illic pertransire, quin a propriis rebus spolietur. Cum vero institutio prioris ad vos, pater sancte, specialiter pertineat, paternitati vestræ humiliter supplico et devote, quatinus ejus intuitu cujus misericordiæ non est numerus, talem priorem ecclesiæ vestræ de Pontida præficere dignemini, per cujus industriam et sollicitudinem eadem ecclesia tam in spiritualibus quam temporalibus gratum percipere possit et debeat de die in diem incrementum, quæ fere jam ad nihilum est redacta propter guerram, quæ gravis et incomparabilis regnavit in illis partibus, et etiam per sex annos et amplius ibi obtinuit principatum. Unde, ut mihi videtur, talem oportet præficere in priorem, per quem vestra ecclesia deffendatur, et qui possit res ipsius manutenere et salvare. Si vero de vestra fuerit voluntate ut prior Lonbardus ibi præficiatur, potius consulo ut domus de Pontida priori de Fontenella, cujus vita est laudabilis et honesta, quam alicui Lonbardo committatur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung