CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4612     View  [Back]
Charta qua Johannes, comes Cabilonensis, notum facit compositionem factam inter se et monachos Cluniacenses super quadam summa argenti quam petebat ab ipsis.
Ego, Johannes, comes Cabillonensis, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod cum querela verteretur inter me, ex una parte, et abbatem et conventum Cluniacensem, ex altera, super centum marcis argenti et quinquagentis libris Divionensium, quas ego petebam ab eis nomine matris mee, et de hiis omnibus haberem litteras patentes sigillatas sigillis abbatis et conventus, abbas vero et conventus e contrario proponerent pecuniam istam fuisse solutam ex toto tempore matris mee, sicut legitime parati erant probare per testes sufficientes et idoneos; tandem inter me et ipsos transactio et compositio facta est in hunc modum: quod dicti abbas et conventus nomine transactionis et compositionis dederunt et persolverunt mihi sexcentas libras Divionensium. Ego vero predictis abbati et conventui omnes istas querelas et eciam querelam de contractu domini Rollandi, condam abbatis Cluniacensis, et omnes alias querelas quas habebam vel habere poteram erga ipsos, nomine meo vel nomine matris mee, quitavi eisdem bona fide et bona voluntate, abrenuntians omni juri, actioni et privilegio fori, et omni alii aminiculo, quibus ego vel alius nomine meo vel nomine matris mee super premissis possemus ipsos impetere vel inquietare. Preterea patentes litteras quas ego habebam de dicta pecunia reddidi eisdem. In cujus rei testimonium, memoratis abbati et conventui Cluniacensi presentes litteras sigilli mei munimine tradidi roboratas. Actum anno gracie Mo CCo tricesimo primo, kal. marcii.
(Au dos:) De compositione facta inter nos et comitem Cabilonensem de C marchis, VIctis [libris] Divionensibus quas petebat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung