CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4615     View  [Back]
Litteræ Gregorii papæ IX, quibus delegat judices super querela existente inter archiepiscopum Burdegalensem et Monasterium Novum.
Gregorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ... magistro scolarum Sancti Petri, ... subdiacono, et magistro R. Zacharie, canonicis Beati Hilarii Pictavensis, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum abbatis et conventus Cluniacensis nobis est oblata querela, quod cum Monasterium Novum Pictavense et ejus membra, Cluniacensis ordinis, eis sint immediate subjecta, et per apostolice sedis privilegia ab episcopali jurisdictione libera esse noscantur, venerabilis frater noster ... Burdegalensis archiepiscopus, in eos jurisdictionem indebitam gestiens usurpare, predictum monasterium, et quosdam prioratus ipsius contra justiciam aggravat procurationibus et aliis exactionibus indebitis inquietat; quo etiam non contentus, in abbatem ejusdem, pro eo quod vocatus ab ipso noluit, sicuti nec debebat, provinciali concilio interesse, de facto, cum de jure nequiverit, excommunicationis sententiam promulgavit in Cluniacensis monasterii prejudicium et gravamen. Unde irritam nunciari predictam sententiam, tanquam a non suo judice promulgatam, et compesci ab hujusmodi eundem archiepiscopum petierunt. Willelmus vero, clericus, ipsius archiepiscopi procurator, obtentis super hoc litteris in communi audientia, contradicens proposuit quod cum prefatum Monasterium Novum et prioratus ipsius in provincia Burdegalensi consistant, ipse ac predecessores ejusdem exercuerunt ibidem visitando provinciam visitationis et correctionis officium, et procurationes et alia jura debita perceperunt, et cum memoratus abbas accedere ad ipsius provinciale concilium, sicut tenetur de antiqua, et approbata ipsius provincie consuetudine, denegasset, ipse tulit excommunicationis sententiam in eundem. Quare idem petiit procurator, ut predictam excommunicationis sententiam observari usque ad satisfactionem congruam mandaremus, et non pateremur in premissis jurisdictioni ejusdem archiepiscopi derogari. Idcircoque discretioni vestre de utriusque partis procuratorum assensu per apostolica scripta mandamus, quatinus vocatis qui fuerint evocandi, audiatis causam, et eam si de partium voluntate processerit, fine canonico terminetis, facientes quod decreveritis auctoritate nostra firmiter observari. Alioquin eam sufficienter instructam ad nostram presentiam remittatis, prefigentes partibus terminum competentem, quo per se vel procuratores idoneos nostro se conspectui representent, justam, auctore Domino, sententiam recepture. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore substraxerint, per censuram ecclesiasticam, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Spolete, IIII kal. junii, pontificatus nostri anno sexto.
(Au dos:) Diffinitio super discordiis inter nos et archiepiscopum Burdegalensem pro abbatia Monasterii Novi Pictavensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung