CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4618     View  [Back]
Charta qua archipresbyter Viriseti notum facit Hugonem Discalciatum, dominum de Busseria, ecclesiæ Cluniacensi quidquid habebat in villis de Sancto Poncio, de Monte Franciæ, et alibi legavisse.
Ego Robertus, archipresbyter Viriseti, notum facio omnibus præsentes litteras inspecturis, quod anno Domini M. CC. XXXII, in crastinum Exaltationis Sanctæ Crucis, corpore domini Hugonis Discalci, domini de Busseria, tradito sepulturæ, ad audiendam ejus ultimæ voluntatis publicationem, ego et plures alii in ecclesia Beatæ Mariæ Cluniacensis convenimus; ubi, in presentia mea et aliorum quamplurium, dicti Hugonis ultima voluntas publicata fuit in hunc modum: magister Willermus, presbyter; Johannes Galeti, Jaquetus, ejus serviens, et Johannes de Sancto Jangulfo, filius Mariæ la Panetere, jurati, deposuerunt quod nocte ante proximo præterita, hoc est nocte dicti festi Exaltationis Sanctæ Crucis, interfuerunt in domo Johannis Galeti, in camera retro ubi dominus Hugo Discaltus laborabat in extremis, tamen adhuc sanæ mentis et compos suæ rationis. Qui Hugo inter cetera legata hujus suæ ultimæ voluntatis legavit, contulit et quittavit quicquid gardæ, quicquid juris, quicquid rationis, quicquid exactionis habebat, reclamabat, aut habere vel reclamare poterat, vel etiam percipere consueverat in villa de Sancto Poncio, in villa de Monte Franciæ, et in qualibet alia terra, hominibus, seu rebus pertinentibus ad ecclesiam Cluniacensem. Addiderunt etiam dicti testes, quod Bernardus Sautelisus et Willermus de Busseria, sub uno eodemque prætextu cum ipsis interfuerunt, et ipsi et illi rogati et vocati venerunt, et hoc ab ore ipsius Hugonis Discalci audierunt. Huic publicationi mecum interfuerunt venerabilis O., prior Cluniacensis; magister Symon Sanctæ Mariæ, magister Cristinus Sancti Marcelli, magister Marinus de Opere, capellani; Durannus de Karrella, clericus, et alii quamplures. In cujus rei testimonium sigillum meum præsentibus litteris duxi apponendum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung