CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4632     View  [Back]
Charta qua dominus Bellijoci promittit se monachis Cluniacensibus litteras archiepiscopi Lugdunensis de observandis pactionibus factis super associatione sua in villa de Toissei traditurum.
Universis præsentes litteras inspecturis, ego Humbertus, dominus Bellijoci, salutem. Noverit universitas vestra, quod ego teneor meis sumptibus abbati et conventui Cluniacensi tradere litteras archiepiscopi Lugdunensis de observandis pactionibus inter me et dictos abbatem et conventum Cluniacensem habitis super hac accollectione et associatione quam ipsi fecerunt michi in villa sua de Tossoy et pertinenciis ejusdem; in quibus litteris debent contineri conventiones prædictæ, sicut in meis litteris, quas super hoc sæpedictis abbati et conventui tradidi, plenius continentur. Hoc adjuncto, quod si me vel aliquem heredum meorum dictis conventionibus in aliquo contingeret de cetero contraire, ipse archiepiscopus, requisitus a dictis abbate et conventu, me et terram meam supponeret interdicto, et hoc per litteras suas promittat eisdem. Actum et sigillo meo confirmatum XI kal. maii, anno Domini Mo CCo XXX tertio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung