CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4641     View  [Back]
Litteræ Guillermi, Cabilonensis episcopi, quibus notum facit Willermum de Rossillon, fratrem suum, dedisse Cluniacensi monasterio decem solidos censuales.
Willelmus, Dei gratia Cabilonensis episcopus, nobili viro Petro, domino d'Escrille, et universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Universitati vestre significamus, quod nobiles viri Willelmus, dominus de Digonia, Anselmus de Peureria, Gualterius de Salviangiis, milites, in nostra presentia constituti, in testimonio veritatis confessi sunt coram nobis, et ad hoc vocati, quod Willelmus de Rossillon, domicellus, quondam frater noster, o domne Petre, in extrema positus voluntate, in elemosinam dedit Cluniacensi monasterio decem solidos Cluniacenses censuales super tenementum matris sue annuatim de cetero in perpetuum eidem monasterio vel ejus certo nuntio persolvendos. Et hoc vobis presentibus litteris intimamus. Datum anno Domini Mo CCo XXXo IIIo, mense decembri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung