CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4642     View  [Back]
Charta qua Bonetus de Riomo, officialis Lugdunensis, notum facit Willermum de Marchant vendidisse Cluniacensi monasterio omnes possessiones suas in parrochiis de Berziaco, etc.
Bonetus de Riomo, officialis curie Lugdunensis, universis presentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Universitati vestre facimus manifestum, quod in nostra presentia constituti, domnus Willelmus de Marchant, miles, et domina Aalis, ejus uxor, et Hugo, filius ipsorum, vendiderunt omnes possessiones et bona quæ habebant in parrochiis de Berziaco, de Charnet et de Soligniaco, pretio quadraginta librarum Cluniacensis monete, venerabili patri Stephano, Cluniacensi abbati, ad opus obedientie sue de Berzi villa in perpetuum remanenda. Nominati vero Willelmus, et A., uxor ejus, et dictus filius ipsorum, tactis sacrosanctis evangeliis, juraverunt se predictas possessiones et bona pro posse suo ecclesie prædicte bona fide garentire atque illibata custodire, renuntiantes super hoc omni juri ecclesiastico et civili, et exceptioni non numerate pecunie et precii non soluti, et omni auxilio sibi competenti vel competituro. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo curie Lugdunensis duximus roborandas. Actum anno Domini Mo CCo XXXo tertio. (Trace de sceau)
(Au dos:) De terris que pertinent ad domum de Bersaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung