Charta qua Willelmus, Cabilonensis episcopus, notum facit se vidisse litteras Stephani, comitis Burgundiæ, et Willelmi, comitis Matisconensis, quibus restituunt Cluniacensi ecclesiæ monteiam salis apud Ledonem.
Universis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis, Willermus, Dei gratia Cabilonensis ecclesiæ minister humilis, salutem in omnium Salvatore. Noverit universitas vestra, quod nos litteras nobilium virorum Stephani, comitis Burgundiæ, et Willermi, comitis Viannæ et Masticonensis, eorum sigillis propriis impressas, sanas, integras, non abolitas, nec cancellatas, oculata fide et diligenter a nobis inspectas, vidimus, sub hac forma: «Notum sit, etc.»
(13 janvier 1192) In hujus siquidem rei testimonium, nos præfatus Willermus, Cabilonensis episcopus, ad instantiam fratrum Cluniacensium præsentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Actum mense martio, anno Domini M
o CC
o XXX
o III.