CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4651     View  [Back]
Litteræ Gregorii papæ IX, ad archidiaconum Senonensem, pro restitutione abbati Cluniacensi cujusdam pecuniæ a Templariis et Nicolao Parisiensi detentæ.
Gregorius, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ... archidiacono Senonensi, salutem et apostolicam benedictionem. Exhibita nobis dilecti filii ... abbatis Cluniacensis conquestio patefecit quod fratres militie Templi et Nicolaus, burgensis Parisiensis, quandam summam pecunie, quam quondam prior ecclesie Sancti Martini de Campis ad Cluniacense monasterium pleno jure spectantis, deposuit penes eos, contra justitiam detinent et reddere contradicunt, asserentes sibi esse ab eodem priore in ultima voluntate mandatum, ut ex ea quoddam edificium facerent in ecclesia memorata. Cum igitur de pecunia ipsa disponere nequiverit idem prior, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus, si est ita, fratres et burgensem prefatos ut eidem abbati predictam pecuniam restituant, ut tenentur, monitione premissa, per censuram ecclesiasticam, sicut justum fierit, appellatione remota, compellas. Datum Laterani, IIII. id. aprilis, pontificatus nostri anno octavo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung