CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4662     View  [Back]
Charta qua Haimo, Matisconensis episcopus, notum facit Gaufridum Doble recognovisse se quidquid habebat infra parrochiam de Marsiliaco a Cluniacensi ecclesia in feodum recepisse.
Omnibus præsentes litteras inspecturis, H[aimo], Dei gratia Matisconensis episcopus, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod constitutus in præsentia nostra Gaufridus Doble recognovit quod ipse quicquid juris habebat vel habere poterat infra parrochiam de Marsiliaco, videlicet in terris, vineis, pratis, pascuis, aquis, molendinis, nemoribus, et præcipue quicquid habebat infra cimiterium ejusdem villæ, recepit in feodum ab abbate Cluniacensi et successoribus suis, et de hiis omnibus fecit eisdem homagium. Promissit etiam, juramento præstito, quod hæc omnia abbati Cluniacensi legitime garantizabit. Dictus vero abbas pro hiis omnibus dedit eidem G. quadraginta libras Cluniacensis monetæ. In cujus rei testimonium, ad petitionem dicti Gaufredi, sigillum nostrum fecimus apponi. Actum anno Domini Mo CCo XXXo IIIIo, mense decembri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung