CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4666     View  [Back]
Charta qua Haimo, Matisconensis episcopus, notum facit Dalmatium le Hongre recognovisse se abbati Cluniacensi decimam suam de Cortamblei pignori obligavisse, etc.
Universis præsentes litteras inspecturis H[aimo], divina miseratione Masticonensis episcopus, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod Dalmacius li Homgres, miles, in nostra præsentia constitutus, recognovit se pignori obligasse domino S., abbati Cluniacensi, pro nonaginta libris Cluniacensis monetæ, decimam suam de Cortamblei et tertiam partem decimæ de Anai, et quicquid juris in eisdem decimis habebat vel habere poterat. Quæ omnia sunt de feodo Cluniacensis ecclesiæ, prout dictus Dalmacius recognovit. Promisit autem dictus Dalmacius coram nobis, tactis sacrosanctis evangeliis, quod decimas prædictas abbati supradicto et successoribus suis legitime garantizabit, et quod contra prædictam garantizationem non veniret in futurum. In cujus rei testimonium, nos ad preces dicti Dalmacii præsentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno Domini Mo CCo XXXo IIIIo, mense januarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung