CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4669     View  [Back]
Charta qua Bartholomæus, quinque ecclesiarum episcopus, dat monasterio Cluniacensi duodecim marchas auri de Paillole, quas eidem monasterio mutuo tradiderat.
Universis presentes litteras inspecturis, Bartholomeus, permissione divina Quinque Ecclesiarum episcopus, salutem in salutis actore. Universitati vestre notum facimus, quod illas duodecim marchas auri de paillole, scilicet quas mutuo tradidimus sacro conventui Cluniacensi, eidem divina ducti inspiratione quittamus, ita tamen quod exinde acquirant redditus et statuant in eodem Cluniacensi monasterio pro animabus antecessorum meorum defunctorum anniversarium quod singulis annis in conventu fiet. Si vero aliquis super dicto mutuo duodecim marcharum predictarum aliquas litteras exhibuerit vel presentaverit a conventu vel ab aliquo alio confectas, illas volumus non valere, ipsas decernentes irritas et inanes. In cujus rei testimonium, sepefato conventui presentes litteras tradidimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum apud Cluniacum, die jovis post Purificationem beate Marie, anno Domini Mo CCo tricesimo quarto.
(Au dos:) De quittacione duodecim marcharum auri de paillole ab episcopo Quinque Ecclesiarum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung