CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4670     View  [Back]
Charta qua Willelmus, episcopus Cabilonensis, notum facit Johannem et Theobaldum, capellanos de Monte Sancti Vincentii, recepisse in feodo, ab abbate Cluniacensi, quidquid habebant in territorio de Bergul.
Ego Guillermus, miseratione divina Cabilonensis episcopus, notum facio universis præsentes litteras inspecturis, quod Johannes et Teobaldus, fratres, de Monte Sancti Vincentii capellani, quidquid juris habent in territorio de Bergul, cum appendiciis suis ab ecclesia Cluniacensi tali conditione receperunt, quod jam dicti fratres tenentur singulis annis reddere et persolvere in festo beati Martini XL solidos Cluniacensis monetæ et XL bichetos bladii famulis decani Bersorniaci, quorum XXti de avena, et XVcim de siligine et Ve de frumento esse debent. Est præterea talis adjecta conditio, quod dicta bona nec aliquod eorum dicti fratres vendere vel impignorare vel aliquo modo alienare poterunt, sed quidquid ibi ædificare vel aquirere potuerint, sine cujuslibet contradictione ad domum Bersorniaci post obitum dictorum fratrum libere et pacifice revertetur. Hæc autem omnia sæpedicti fratres, præstito juramento in præsentia nostra, promiserunt firmiter observare. In cujus rei testimonium, sigillum nostrum præsentibus litteris duximus apponendum. Actum anno Domini Mo CCo XXXo quarto, mense februarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung