CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4671     View  [Back]
Charta qua Jocerannus, dominus Branceduni, notum facit decimam quam Jocerannus li Melles habebat apud Massones, etc., ab ipso Cluniacensi abbati datam fuisse.
Ego Jocerannus, dominus Branceduni, omnibus præsentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Universitati vestræ notum facio, quod Jocerannus li Melles in mea presentia constitutus, donavit et concessit domino abbati Cluniacensi et successoribus ejus in perpetuum, mera et spontanea voluntate, decimam quam habebat apud Massonnes, quæ est in parrochiatu Cluniacensi de Saviniaco; et omne jus quod habebat vel habere poterat aput {corr: apud} Monnet, aput Valles [et] aput Curtiz, in vineis, servicio et aliis rebus, eidem abbati et successoribus ejus cessit et quitavit. Dominus vero abbas res superius expressas eidem Joceranno [postmodum] donavit et concessit in feodum, et illas a sæpefato Cluniacensi abbate in feodum recepit. Ut autem præmissa [firma] et inconcussa futuris temporibus habeantur, ad instanciam et preces utriusque partis præsentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini Mo CCo tricesimo quarto, mense februario.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung