CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4673     View  [Back]
Charta qua Jocerannus Grossus, dominus Branceduni, notum facit abbatem Cluniacensem Jozeranno le Merle viginti quinque libras Cluniacensis monetæ pro cessione antedicta, mutuo dedisse.
Ego Jocerannus Grossus, dominus Branciduni, universis præsentes litteras inspecturis notum facio, quod dominus abbas et ecclesia Cluniacensis mutuo tradiderunt Jozeranno le Merle, sicut idem coram nobis confessus est, XXV libras Cluniacensis monetæ, pro quibus eisdem abbati et ecclesiæ Cluniacensi obligavit pignori decimam quam habet apud Mensones, quæ est in parrochia eorumdem Cluniacensium de Savigniaco, et quicquid juris habet vel potest habere apud Monnet, apud Valles et apud Cortiz, in servitio juvenis et aliis rebus, ita quod de martio in martium quandocunque voluerit dictus Jocerannus prædictas res a memoratis Cluniacensibus redimere potest. In cujus rei testimonium, ad petitionem utriusque partis, præsentibus litteris sigillum meum apposui. Actum anno Domini Mo CCo XXXo IIII, mense martio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung