CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4674     View  [Back]
Charta qua Jocerannus Grossus, dominus Branceduni, notum facit Hugolinum de Petra Campi dedisse ecclesiæ Cluniacensi decimam de Aynart, quam postea accepit in feodum.
Universis præsentes litteras inspecturis, Jocerannus Grossus, dominus Branceduni, salutem in Domino. Universitati vestræ notum fiat, quod Hugolinus de Petra Campi, domicellus, confessus est coram nobis spontanee se dedisse in elemosinam ecclesie Cluniacensi in perpetuum decimam quam habebat in parrochia de Ainart, et de ipsa decima et donata et concessa Odonem, priorem Cluniacensem, nomine Cluniacensis ecclesiæ investivit. Postmodum vero eadem ecclesia Cluniacensis dictam decimam eidem Hugolino concessit tenere in casamentum et feodum. Unde ipse Hugo fecit homagium dicto O., priori, nomine Cluniacensis ecclesiæ, promittens per stipulationem et in pactum deducens pro se successoribusque suis de dicto casamento et feodo homagium facere et fidelitatem servare Stephano, abbati Cluniacensi, successoribusque suis universis. Hæc omnia promisit dictus Hugolinus servare et tenere, præstito super sancta Dei evangelia juramento, sine vi, sine metu, sine dolo, sponte et provide. In cujus rei testimonium, ad instanciam et preces ejusdem Hugolini, præsentes litteras sigillo nostro munitas tradidimus abbati et ecclesiæ Cluniacensi memoratis. Datum et actum anno gratiæ Mo CCo XXXo IIIIo, mense marcii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung