CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4678     View  [Back]
Charta qua Hugo, dux Burgundiæ, confirmat conventiones factas inter monachos Cluniacenses, ex una parte, et Galterum et Alvernaz, ex altera, super domo de Magobrio.
Ego Hugo, dux Burgundiæ, notum facio universis præsentes litteras inspecturis, quod cum religiosi viri et amici mei karissimi Stephanus abbas et conventus Cluniacensis donavissent, concessissent domum suam de Magobrio, in diocesi Æduensi constitutam, Galtero presbitero de Chalirici et cognomine Alvernaz, homini meo, quandiu vixerint, cum redditibus et obventionibus ejusdem domus pacifice possidendam, ita tamen quod, post mortem ipsorum, prioratus ipse cum pertinenciis et bonis libere et absolute ad Cluniacensem ecclesiam revertatur, et etiam bona mobilia et immobilia, si qua a dictis Galtero et Alvernaz dum prioratum tenuerint fuerint acquisita. Mortuo vero uno supradictorum, pars ipsius ad Cluniacensem ecclesiam revertetur, altero superstite partem suam, videlicet medietatem, dum vixerit tenente et habente. Et sciendum quod dicti G. et Alvernaz, juramento corporaliter præstito super sancta Dei evangelia, promiserunt per stipulationem et in factum reduxerunt dictum prioratum liberare infra biennium ab omni debito et obligatione, et etiam ab omni honere cujuslibet creditoris, promittentes etiam, sub præstito juramento, se quamdiu vixerint jura dicti prioratus servare et manutenere bona fide, et illa quæ alienata fuerint de ipso prioratu illicite vel distracta, ad jus et proprietatem ejusdem prioratus sine fraude pro posse suo revocare. In ipso autem prioratu debent tenere et procurare quinque monachos in necessariis competenter et honeste. Dominum vero abbatem Cluniacensem et hospites ad eumdem locum accedentes, secundum possibilitatem loci recipient honeste et eisdem in necessariis providebunt. Si vero alter ipsorum decederet, ecclesia Cluniacensis vel ille qui ad mandatum ipsius medietatem posideret cum alio superstite, quilibet pro portione sua, omnia memorata consummaret. Hæc omnia sicut superius sunt expressa Alvernaz ex parte sua coram nobis promisit se fideliter servaturum; cujus factum in hac parte ad ipsius preces et instanciam approbo, et concedo ei, ut hoc licite facere possit. Si autem de superius expressis in aliquo deviaret, ego ad peticionem Domini abbatis vel mandati ipsius debeo ipsum compellere, ut pacta prædicta bona fide et inviolabiliter conservet. In cujus rei testimonium et confirmationem, præsentibus litteris sigillum meum feci apponi, et ut inde habeatur memoria rei gestæ. Datum anno Domini Mo CCo XXXVo, mense junii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung