CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4679     View  [Back]
Charta qua Alaidis, mater ducis Burgundiæ, monachis Cluniacensibus domum de Troaut liberam ab omnibus debitis, etc., a se redditum iri pollicetur.
Ego Alaidis, mater ducis Burgundiæ, notum facio universis, quod cum vir venerabilis dominus Stephanus, abbas Cluniacensis, et ejusdem loci conventus concessissent michi unanimi voluntate domum suam de Troaut quamdiu vixero possidendam, ego promisi eis et concessi ac etiam bona fide creantavi, quod ego dictam domum de omnibus debitis quibus tenetur penitus acquitabo, et duos monachos ibidem ad Dei servitium faciendum tenebo, ac hospitalitatem abbatis et monachorum Cluniacensium, sicut consuetum est, observabo. Censam vero solitam, scilicet sexaginta libras Divionenses, singulis annis in nundinis Cabilonensibus ad mandatum dicti abbatis Cluniacensis persolvam. Redditus quidem et alia bona omnia, quæ ab eadem domo alienata illicite invenero vel distracta, ad jus et proprietatem domus modis omnibus bona fide revocare curabo. Præterea notum omnibus esse volo, quod in decessu meo, quicquid de domo contingat, volo et præsentibus litteris meis statuo et confirmo, quod ipsa domus de Troaut ab omni debito quitata penitus et immunis cum omnibus pertinenciis suis, tam quæ modo possidet, quam aliis distractis vel alienatis, si quid sicut promisi revocavero, ac etiam acquisitionibus vel augmentationibus quas ibidem fecero quoquo modo, necnon et omnibus quæ de mobilibus meis ibidem inventa fuerint, ad ecclesiam Cluniacensem proprie, sine alicujus reclamatione revertentur. Ceterum sciendum est, quod dictus abbas et conventus Cluniacensis donationes omnium ecclesiarum ad dictam domum de Troaut pertinentium sibi proprie retinuerunt, ita quod nec eas nec aliquas decimas tam ad ipsam domum quam ad aliqua membra sua modo aliquo pertinentes alicui conferre potero vel donare, sed eas in manu mea quamdiu vixero, sicut priores ejusdem domus consueverunt, tenebo. Et licet canonici capellæ ducis Divionensis asserant se debere habere decimas in omnibus terris quas meis sumptibus coli facio, in terris tamen dictæ domus nichil poterunt reclamare: quia si dicti abbas et conventus gratiam michi faciant specialem, quod suum est proprium nichilobminus retinent sibi, nec id a jure suo sive possessione propter hoc alienare videntur. Et si forte aliquis contra has conventiones aliquatenus veniendo, ecclesias de Cluniaco molestare voluerit aut vexare, ego quamdiu vixero propriis sumptibus defendere teneor et fovere. In cujus rei testimonium, litteras istas sigillo meo sigillatas eisdem abbati et conventui tradidi. Actum est hoc anno Domini Mo CCo XXXV, mense junio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung