CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4684     View  [Back]
Charta qua Willelmus, officialis Matisconensis, notum facit Bernardum de Vergiaco vendidisse Cluniacensi ecclesiæ pratum apud Domenge.
Magister Guillermus, officialis Matisconensis, universis præsentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noveritis quod Bernardus de Vergiaco, in nostra præsentia constitutus, vendidit venerabili patri abbati Cluniacensi et ecclesiæ pratum suum quod habebat apud Domange, situm juxta fossata comitis, inter fossata et Lodez, precio decem librarum Cluniacensium, de quibus confessus est se habuisse graantum suum in pecunia numerata, promittens, præstito super sacrosancta Dei evangelia juramento, se dictam vendicionem inperpetuum tenere et garantire. Dictam autem vendicionem laudavit et concessit Hugueta, uxor dicti Bernardi, et Guido de Borberesches, domicellus, uterque præstito juramento, promittentes sub eodem juramento se contra dictam venditionem non venire per se vel per alium. Super hoc renunciaverunt, sub interpositione præstiti juramenti, dicti B. et Hugueta, uxor sua, et G. de Barberesches exceptioni non numeratæ pecuniæ et omnibus aliis exceptionibus et actionibus personalibus et realibus, et omni auxilio canonum et legum sibi competentibus vel deinceps competituris. In cujus rei testimonium præsentibus litteris, ad petitionem supradictorum B. et Huguetæ et Guidonis, sigillum curiæ Matisconensis duximus apponendum. Actum anno Domini Mo CCo XXXo quinto, mense junio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung