CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4686     View  [Back]
Charta qua Petrus de Vineis, canonicus Silvanectensis, notum facit se teneri laborare ut domus de Buriaco, sibi ab abbate Cluniacensi concessa, a subjectione Belvacensis episcopi eximatur.
Universis præsentes litteras inspecturis, Petrus de Vineis, canonicus Silvanectensis, salutem. Noveritis quod ego bona fide teneor laborare erga episcopum et capitulum Belvacense, inducendo ipsos per preces amicorum meorum ad hoc, ut domus de Buriaco, quæ mihi ab abbate et conventu Cluniacensi ad vitam meam est concessa, a subjectione Belvacensi eximatur, eo modo quo alii prioratus ordinis Cluniacensis in Belvacensi diocesi constituti sunt exempti. Teneor etiam duobus monachis ibidem deputatis ad servicium Domini faciendum necessaria subministrare, et post decessum meum dictam domum in bono statu reddere liberam et immunem ab omni honere debitorum cum omnibus fructibus et rebus propriis ecclesiæ, utpote terris, pratis, vineis, provenientibus, et cum vaccis et ovibus post decessum meum ibidem inventis; salvis tamen michi aliis mobilibus ad voluntatem meam distribuendis, si qua post decessum meum ibidem fuerint inventa. Promitto insuper me soluturum singulis annis in nundinis Latiniacensibus dictis abbati et conventui vel eorum certo mandato unam marcham argenti nomine pensionis, et quod possessiones dictæ domus in feudum non dabo nec alias alienabo. In cujus rei testimonium, præsentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini Mo CCo XXXo quinto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung