CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4687     View  [Back]
Charta qua Johannes de Vineis, domini regis Baillivus, notum facit sese obligasse ut domum de Buriaco, filio suo Petro a Cluniacensi abbate concessam, a jurisdictione Belvacensis episcopi eximat.
Universis præsentes litteras inspecturis, Johannes de Vineis, domini regis baillivus, salutem. Noveritis quod ego teneor bona fide procurare erga episcopum et capitulum Belvacense, ipsos inducendo tam per preces meas quam preces amicorum meorum ad hoc, ut domus de Buriaco, quæ ab abbate et conventu Cluniacensi dilecto filio meo Petro de Vineis, canonico Silvanectensi, ad vitam suam est concessa, a subjectione Belvacensi eximatur eo modo quo alii prioratus ordinis Cluniacensis in Belvacensi diocesi constituti sunt exempti. Et si forte istud procurare non possem, ego teneor reddere eisdem ducentas libras Parisienses ad voluntatem suam faciendam, ita tamen quod dictam domum cum appendentiis omnibus eidem Petro ad vitam suam garantizabunt. In cujus rei testimonium et securitatem pleniorem, præsentibus litteris sigillum meum apponere dignum duxi. Actum anno Domini Mo CCo tricesimo quinto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung