CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4690     View  [Back]
Charta Ludovici IX, regis Francorum, super controversiis existentibus inter comitem Matisconensem et ecclesiam Cluniacensem, de quadam domo firmata inter Domenge et Ygi.
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, universis præsentes litteras inspecturis, salutem. Cum inter dilectum nostrum abbatem Cluniacensem, ex una parte, et dilectum ac fidelem nostrum. J., comitem Masticonensem, ex altera, contencio verteretur super eo quod dictus comes firmabat quamdam domum inter Domenge et Ygi, in quodam loco qui est de proprio domanio ipsius comitis, sicut ipse dicit. Abbas etiam nichil vendicat in illo, nisi quod dicit quod quædam pars fossatorum ipsius domus sita est in terra ipsius abbatis, et porta domus similiter. Dicit etiam quod in illo loco multis de causis non potest comes firmare nec debet. Comes autem e contrario dicit quod bene potest ibi firmare tamquam in proprio fundo. Propter hujusmodi contemptionem partes in nostra præsencia constitutæ in hoc consenserunt, quod nos mittemus ad partes illas tales qui de mandato nostro diligenter et prudenter inquirent, et per testes et per instrumenta de jure utriusque partis et quomodo dictus abbas et prædecessores sui usi fuerunt illa re contra dictum comitem et antecessores suos, et dictus comes et antecessores sui contra dictum abbatem et suos prædecessores. Cum autem inquisitio jam dicta facta fuerit, nobis reportabitur in scriptis, et nos per consilium nostrum, secundum usus et consuetudines terræ illius, utrique parti jus suum tribui faciemus. Actum apud Vicennas, anno Domini Mo CCo XXXVo, mense septembris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung