CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4691     View  [Back]
Charta qua Jocerannus Grossus notum facit Radulfum et Johannem de Marneio ecclesiæ Cluniacensi quidquid habebant in parrochia de Chaseles vendidisse.
Ego Jocerannus Grossus, dominus Branceduni, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis, quod constituti in presentia mea Radulfus et Johannes fratres de Marneio, recognoverunt se vendidisse domno Stephano, abbati Cluniacensi, quicquid habebant in parrochia de Chaselez, videlicet in territorio de Coremestain et de Plantis, et in toto confinio illo, illud scilicet in quo per medium partiebantur cum eis Hospitalarii, ita quod si in parte Hospitali[s] aliquid in posterum de jure sibi competenti poterunt acquirere, illud sibi retinent et non vendunt. Suam vero partem totam, quam modo tenent vel possident in partibus nominatis, videlicet in terris, mansis, hominibus, nemoribus, vineis, pratis, aquis, aquarumve decursibus, et molendinis, seu aliis quibuscumque rebus, totum vendiderunt prenominato abbati [pro] pretio duodecies vigenti librarum Divionensium, de quibus confessi sunt sibi plenarie fuisse satisfactum in pecunia numerata. Hanc autem venditionem juraverunt predicti fratres contra omnes qui juri stare voluerint fideliter garantire. In cujus rei testimonium, presentes litteras ad petitionem predictorum fratrum sigilli mei impressione signavi. Actum anno Domini Mo CCo XXXo Vo, mense novembris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung