CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4695     View  [Back]
Charta qua Guichardus, dominus d'Anton, concedit monachis Cluniacensibus, quidquid habebat in decima de Perroyges.
Universis presentes litteras inspecturis, Guichardus, dominus de Anton, salutem. Noveritis quod concessi, juramento prestito, ecclesie Cluniacensi quicquid ego et predecessores mei habebamus vel habueramus in decima de Porroyges, retenta tamen mihi bona garda. Bonam autem gardam ita intelligo, quod ratione garde non faciam aliquam exactionem nec levatam, nec talliam, nec gravamen corporum sive rerum hominibus qui sunt vel fuerint de cetero sive se herberjaverint in terra ecclesie Cluniacensis apud Perroyges, nisi fuerint mei homines, set teneor ipsos gardare et deffendere contra quoslibet eisdem injuriantes, pro posse meo; et hec omnia supradicta promisi, prestito juramento, me servaturum. In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigillum W., venerabilis patris episcopi Cabilonensis, feci apponi, et meum sigillum apposui. Actum in crastino Resurrectionis dominice, anno Domini Mo CCo XXXo sexto.
(Au dos:) Carta super [decima] de Porroyges a domino Guichar[do] de Anton quitata.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung