CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4696     View  [Back]
Charta qua Haymo, Matisconensis episcopus, notum facit Achardum de Maciaco vendidisse ecclesiæ Cluniacensi quidquid habebat apud Besornay, etc.
Haymo, miseratione divina Matisconensis ecclesiæ minister humilis, universis præsentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noveritis quod Achardus de Maciaco, miles, in nostra præsentia constitutus, confessus est se vendidisse pretio quater viginti librarum Cluniacensium quicquid habebat apud Besornay et in parrochia Sancti Vincentii, in hominibus, in pratis, in aliis terris cultis sive incultis, in nemoribus, in aquis, in consuetudinibus et aliis, quocunque modo illa habebat in prædictis locis, ecclesiæ Cluniacensi, promittens, præstito corporaliter juramento, se prædictam venditionem servare imperpetuum nec contravenire per se vel per alium; renontians exceptioni non numeratæ pecuniæ et omni actioni et exceptioni et omni auxilio juris tam canonici quam civilis, et omnibus actionibus et exceptionibus sibi competentibus vel deinceps competituris. Promisit insuper præstito juramento prædicta omnia se contra omnes garantire Cluniacensi ecclesiæ. In cujus rei memoriam et testimonium, ad petitionem dicti Achardi, præsentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum die mercurii proxima post octavas Paschæ, anno Domini Mo CCo XXXo VIo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung