CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4699     View  [Back]
Litteræ Gauterii, canonici Senensis et domini papæ litterarum contradictarum auditoris, quibus notum facit procuratorem conventus Cluniacensis contradixisse litteris Gregorii papæ IX, super reformationibus monasterii Balmensis ab archiepiscopo Bisuntinensi factis.
Omnibus præsentes litteras inspecturis, magister Gauterius, canonicus Senensis, domini papæ litterarum contradictarum auditor, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod Guido de Ausona, procurator ... abbatis et conventus monasterii Balmensis, ordinis Sancti Benedicti, pro ipsis sub hac forma litteras apostolicas impetravit: «Gregorius, etc.» (Vide supra) Hiis igitur litteris Robertus, monachus et procurator ... abbatis et conventus Cluniacensis monasterii, in audientia contradixit, timens dicto monasterio Cluniacensi in jure, siquidem habet in monasterio Balmensi, nullum præjudicium generetur per litteras memoratas, quod pars altera promisit firmiter coram nobis. In cujus rei testimonium, præsentes litteras nostri fecimus sigilli munimine roborari. Actum Interamnæ, III idus junii, pontificatus domini Gregorii papæ noni anno decimo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung