CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4700     View  [Back]
Charta qua Jocerannus Grossus, dominus Branceduni, notum facit Jocerannum de Nanton cum abbate Cluniacensi convenisse, ut ipse redimeret quidquid illi obligaverat in villa Sancti Jangulfi, etc.
Ego Joscerannus Grossus, dominus Branceduni, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod cum dominus Jocerannus de Nanton, miles, quidquid habebat vel habere poterat nomine uxoris sue in territorio de Serciaco, et tam in villa Sancti Jangulfi quam circa, domino Stephano, quondam abbati Cluniacensi, pro ducentis et duodecim libris Matisconensis monete titulo pignoris obligasset, tandem in presentia mea convenerunt inter se, quod predicta terra singulis annis debet se redimere de triginta quinque libris Cluni[ac]ensis monete. Quando vero per predictas solutiones dicto Stephano et ecclesie Cluniacensi de tota pecunia satisfactum fuerit, memorata terra ad dictum Joserannum de Nanton revertetur, ita tamen quod de feodo ecclesie Cluniacensis, de quo antea fuerat, in perpetuum remanebit. Et sciendum quod si tempestate vel generali defectu predicta terra suis fructibus careret, de dicta summa triginta quinque librarum tantum caderet quantum boni viri fideliter estimarent. Hanc autem obligationem domina Guillelma, uxor ejus, de cujus hereditate predicte possessiones erant, laudavit et concessit, et fide interposita in presentia mea confirmavit. In cujus rei testimonium, ad instanciam utriusque partis, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum anno Domini Mo CCo tricesimo sexto, mense julio.
(Au dos:) Carte de invadiatione terre domini de Nanton circa Sanctum Jangulphum et in territorio Serciaci.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung