CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4701     View  [Back]
Charta qua Drues, prior de Tencas, notum facit concordiam factam fuisse de querelis existentibus inter Felisiam et Hugonem, filium ejus, ex una parte, et domum de Grasac, ex altera.
Ego Drues, prior domus de Tencas, notum facio universis presens scriptum inspecturis, quod cum domna Felisia et Hugo, filius ejus, moverent querelam contra priorem et domum de Grazac, petentes ab eadem domo omnia illa que Durandus de Verot et Hugo, filius ejus, quondam amore Dei dederant dicte domui, tandem ego dictus prior, et Willelmus de Bonat, bajulus de Lapte, et Pontius de Mandigolas, composuimus amicabiliter inter dictos discordantes, et dictus prior de Grasac pro supradicta querela dedit dicte domine Felise et Hugoni, filio ejus, XX solidos Viennenses, de quibus ipsi tenent se pro bene pagatis, et juraverunt super sancta Dei euvangelia supradicti domna Felisa et filius [ejus] compositionem nostram inviolabiliter observare, et se nunquam contraventuros in aliquo foro ecclesiastico vel civili, et sub juramento prestito priorem et domum de Grasac de querelis omnibus quittaverunt. Et ad majorem firmitatem, ego dictus Drues, prior de Tencas, ad preces et instantiam supradictorum domine Felise et Hugonis, filii ejus, presentes litteras de sigillo meo sigillavi in testimonium veritatis. Datum anno Domini Mo CCo XXXo VIo, in festo beati Michaelis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung