CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4702     View  [Back]
Charta qua Jocerannus Grossus, dominus Branceduni, notum facit se concessisse abbati Cluniacensi stagnum inceptum prope Sanctum Hippolytum.
Ego Jocerannus, dominus Branceduni, notum facio omnibus præsentes litteras inspecturis, quod ego dedi et concessi venerabili et karissimo consanguineo meo Stephano, condam abbati Cluniacensi, stampnum quod ego facere inceperam prope Sanctum Ipolitum, et etiam molendinum, si quod in eodem stampno factum fuerit, possidenda pacifice quamdiu vixerit et habenda. Teneor siquidem omnem terram quam aqua dicti stampni occupaverit dicto Stephano, remoto cujuslibet contradictionis obstaculo, contra omnes fideliter garantire, tali tamen condicione, quod si abbas Cluniacensis quamdam permutationem de qua tractatum fuit, videlicet de prædicto stampno et terra de Chassenoles, ex una parte, et villa Rufiaci, ex altera, ratum habuerit, prædictum stampnum et terra de Chassenoles cum pertinenciis suis et insuper viginti quinque solidi Cluniacenses censuales, quos habeo subtus Lordonum, pro dicta Cluniacensi ecclesiæ commutatione in perpetuum remanebunt. Alioquin concessio quam ego feci dicto Stephano de prædicto stampno ratam obtinebit firmitatem. Noto tamen quod occasione donationis sive concessionis, quam ego feci memorato Stephano de dicto stampno, michi vel ecclesiæ Cluniacensi aliquod possit in posterum præjudicium generari. Actum anno Domini Mo CCo XXXo sexto, mense septembris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung