CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4703     View  [Back]
Charta qua Jocerannus Grossus, dominus Branceduni, notum facit Dalmacium l'Ungre ducentos bichetos priori de Crispeio promisisse pro mutuo quadraginta librarum Cluniacensium.
Ego J., dominus Branciduni, notum facio universis præsentes litteras inspecturis, quod cum dominus Stephanus, prior de Crepeio, domino Dalmacio l'Ungre quatraginta libras Cluniacensis monetæ acomodari fecisset, dictus Dalmacius promisit prænominato Stephano, quod singulis annis, infra obtabas beati Martini hiemalis, ducentos bichetos bladi, videlicet centum bichetos, de quibus quinquaginta erunt frumenti, et alii quinquaginta siliginis, alii vero centum erunt avenæ, pro solucione dictæ pecuniæ ei pacifice persolvet, donec de prædictis quatraginta libris ei plenarie fuerit satisfactum. Memoratus vero Stephanus prædictum bladum servare debet usque ad instantem quatragesimam. Et tunc retinebit illud secundum quod valebit in illo tempore ad marcatum. Pro hac autem convencione fideliter attendenda, prædictus Dalmacius prænominato Stephano fidejussores dedit, videlicet archipresbyterum de Roceio, dominum Achardum de Massiaco, dominum Jocerannum de Nantun, et Johannem Pagani, servientem meum. In cujus rei memoriam, præsentes litteras ei tradidi sigilli mei munimine roboratas. Actum anno Domini Mo CCo XXXo sexto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung