CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4704     View  [Back]
Litteræ quibus Henricus, prior Sancti Maioli de Papia, apud Cluniacensem abbatem conqueritur de W. de Lanora, visitatore.
Reverendo patri et domino H[ugoni], Dei gratia abbati Cluniacensi, frater Henricus, humilis prior Sancti Maioli de Papia, cum debita subjectione et reverentia obedientiam usque ad mortem. In principio suæ visitationis, W. de Lanora, vester visitator, pessimum habuit exordium ac inhonestum. Ex ipsius visitatione ecclesia et ordo Cluniacensis in partibus nostris quam plurimum diffamatur. Cum enim cum humilitate et mansuetudine debuisset corrigere quæ secundum Deum et ordinem essent corrigenda, manum suam non misit ad forcia ut extirparet vicia, sed ad bona ecclesiarum vestrarum extirpanda. In primis ab Oliverio, priore de Rodingo, quatuordecim libras inperiales extorsit, et postea ipsum deposuit, et alium ibi instituit, qui ei dedit quindecim libras inperiales. A priore de Virgliano, libras XIIII. A priore de Provallio, X libras inperiales et unum equum. A quodam monacho, quem priorem instituit de Tegete, XIII libras inperiales. Ab alio, quem priorem de Quinzano instituit, XV libras inperiales. A priore de Piona, XIII libras inperiales. A priore de Fontenella, XXV libras; et quod deterius est, promisit priori de Fontenella quod erga vos tantum laborabit, quod ei conferetis prioratum de Pontida. Quod valde displicet domino episcopo Brixiensi. Et ivit nuncius prioris de Fontenella cum priore Sancti Gabrielis, qui secum portavit ducentas libras inperiales ad serviendum in claustro Cluniacensi, ut prior de Fontenella habeat prioratum de Pontida, quod pro vero habere in illis partibus, si opinio nos non fallit. Vestræ igitur paternitati humiliter supplico et devote, quatinus supradicta ita corrigere dignemini, ut infamia quæ ex his est diffusa sepeliatur. Timeo enim ne ista jam pervenerint ad aures domini papæ. Ex his omnibus plenius et melius viva voce poteritis instrui per priorem de Pontida, quem dominus Brixiensis episcopus ad vos mittit, cui valde displicent omnia memorata.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung