CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4706     View  [Back]
Litteræ Philippi, prioris de Nantolio, ad abbatem Cluniacensem de regimine domus suæ.
Reverendo patri ac domino, religiosissimo viro et honesto H[ugoni], divina providentia abbati Cluniacensi, frater Philippus, humilis prior de Nantolio, totusque ejusdem loci conventus devotus et humilis, salutem et tam debitam quam devotam obedientiam cum reverentia et honore. Super benignitate et benivolentia quam habetis et per operis evidentiam erga ecclesiam nostram de Nantolio, immo vestram exhibetis, paternitati vestræ grates refferimus copiosas, intimantes vobis quod, cum frater T., prior de Conseio, de mandato vestro, sicut scimus, apud Nantolium personaliter accessisset, ut ipse domui de Nantolio, pro deffectu et debito in quo est, consilium apponeret, nos prior et conventus prenominati, defectui ecclesiæ nostræ de Nantolio condolentes, quendam monachum fratrum nostrorum nobiscum commorantem, H. nomine, quem vita et conversatione laudabili cognovimus approbatum [deputavimus ad regimen dictæ domus nostræ]. Qui dictus H., ut bonus filius ecclesiæ, domum prædictam de Nantolio, ad preces nostras gubernandam recepit, assensu et voluntate dicti prioris de Coinseio, si tamen vestræ placuerit voluntati. Unde paternitatem vestram affectuosis precibus et quantum possumus exoramus, quatinus negotium præfatum domus nostræ de Nantolio ita esse permittatis, sicut per nos et per priorem de Coinseyo bene et sufficienter est, sicut credimus, ordinatum, quia in hoc utilitatem ecclesiæ nostræ certissime esse scimus. Valete in Domino semper.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung