CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4707     View  [Back]
Litteræ quibus conventus Longipontis petit priorem ab abbate Cluniacensi.
Reverentissimo in Christo patri ac domino Hugoni, provisione divina ecclesiæ Cluniacensis abbati, devoti et humiles ejus filii frater B., supprior, totusque conventus ecclesiæ suæ Longipontis cum spiritu omnimodæ obedientiæ ac subjectionis, salutem. Si bonæ recordationis fratris B., quondam patris et prioris nostri, luctuosum obitum recolentes, verba proferimus insufficientia et auribus tanti patris indigna, vestra supplicamus paternitas non miretur, cum plus fluat lugentium oculus quam scribentium calamus, cum potius luctuosis gemitibus et suspiriis quam sermonis exquisiti sententiis intendere debeamus. Dolor enim mentis et ceteræ animi passiones non solum verborum ordinem perturbare, verum etiam ipsa verba penitus consueverunt auferre. Unde etiam propheta Domini se puerum esse ac se loqui nescire confessus est coram ipso. Cum igitur vir religiosus B., quondam prior ecclesiæ nostræ, in crastino Assumptionis beatæ Virginis viam sit universæ carnis ingressus, paternitati vestræ flexis genibus supplicamus, quatinus ecclesiæ nostræ honorem et commodum attendentes, ac præ oculis solum Deum habentes, nobis filiis vestris de tali persona providere velitis, quæ rerum nostrarum vires ac personarum mores penitus non ignorans, utilem et nobis exhibeat et benignum; cujus introitus juxta illud Regum tam ecclesiæ nostræ quam vicinis nostris sit pacificus, ut omnes dicere valeamus quod ad immolandum venerit Domino Jesu Christo. Bene et diu valeat pater et dominus noster.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung