CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4709     View  [Back]
Charta qua homines de Thierno jurisdictioni abbatis Thiernensis se esse subditos recognoscunt.
Anno Domini Mo CCo XXXo sexto, die jovis post octavas Purificationis beate Marie, coram domino Hugone Grio, milite, et fratre Templi, et coram domino Pagano Lumbardo, professore legum, et coram magistro P. Viennensi, in capitulo monasterii Tierni, presente abbate et conventu, omnes homines de burgo seu villa Tierni confessi sunt quod abbas Tyerni solus habet plenariam jurisdictionem in corrigendis et puniendis omnibus excessibus eorum et hoc viderunt toto tempore sue memorie et etiam ita audierunt a suis predecessoribus actenus observatum a tempore cujus non extat memoria. Item confitentur omnes homines dicti burgi, quod fuerunt in possessionem libertatis vel quasi non sequendi dominum Tierni vel amicos suos in cavalcatis suis per XL annos, preter illos qui habebant domos in castro Tierni. Item confitentur et dicunt, quod abbas habet bannum suum in burgo in mense augusti, sicut dominus Tyherni in castro suo et viderunt vendere abbatem et preceptum suum pluries. Item confitentur et dicunt, quod si aliquis delinquebat in feria, abbas vel preceptum suum puniebat eum secundum qualitatem delicti et hoc viderunt pluries; et leydarius recipit clamores et pluries super excessibus ibi factis causa agitata est coram abbate. Item confitentur et dicunt, quod abbas solus vel preceptum ejus habet potestatem emendi racemos in burgo (et pluries hoc fecit). Item confitentur et dicunt, quod abbas habet bannum bestiarum, cum dampnum dant in pratis et in vineis suis. Item quando homines rixantur et percutiunt se, viderunt frequenter et pluries clamorem facere abbati vel precepto ejus; et omnia predicta probantur per plures testes. Tempore abbatis Stephani a XLa annis et citra puniti et correcti fuerunt isti: Pro latrocinio W. Del Claus (punitus). Item Jaumars, J. Ferriols, Sirvens, capti et detenti et puniti et postea abjuraverunt villam. Item G. Rasaut pro capillaturis 1 1 s. pro penâ. Item alia vice ejectus fuit de burgo (ab abbate) pro furto feni. Pro rixis et percussionibus cum sanguine (in ecclesia), Petronilla de Perpezac et Charella, datis fidejussoribus autem, punite fuerunt. Item S. Ferrioils et W. Del Claus, sine sanguine; dictus W. solvit VIII s. pro emenda. Item P. Forners et B. Costans, et fuerunt dati fidejussores, causa agitata coram abbate. Item P. Le Chapus, quia frangebat ostium cujusdam. Item domina Vergerra percussit Marnhac, solvit VII s. Item Benosvenha et mater W. Gineis, datis fidejussoribus et causa agitata, levata emenda. Item S. Ferriols et W. Del Claus, datis fidejussoribus, (puniti). Item de filia P. la Rotbertia et P. de Salenhac (puniti). Item de G. Estramundacz et P. Del Bos, pro sanguine, levata emenda. Item P. Del Becet (punitus), quia percussit (uxorem) B. Forner, datis fidejussoribus et causa cognita; et plures alii. Pro adulteriis uxor Tarcays et Pelicers, levata emenda. Item quedam adultera fugit cum adultero (scilicet M. de Bornat) ad terram de la Forest, et inde preceptum abbatis reduxit eam captam cum rebus suis et habuit inde emendam suam abbas. Item alia reducta fuit capta de Monte Ferando. Item vestes et res illius alia vice. Dicitur Forisia. Et plures alie capte et punite fuerunt. Omnia fuerunt recognita coram me Hu. Grio, milite et fratre Templi, ad hoc audiendum specialiter misso a domino Archembaldo, magistro nostro, et super hoc parati fuerunt jurare multi monachi et laici. Nos Archembaldus, preceptor Arvernie, ad preces abbatis Tierni et ad testimonium dicti fratris nostri, presentem cartam sigillavimus. Et nos et conventus Tyerni sigillavimus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung