CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4716     View  [Back]
Charta qua Matisconensis episcopus notum facit Beatricem de Laye et Humbertum de Minciaco vendidisse ecclesiæ Cluniacensi quidquid habebant in parrochia de Marziaco, etc.
Nos Aymo, Dei gratia Matisconensis ecclesiæ minister humilis, omnibus notum facimus præsentes litteras inspecturis, quod nobilis mulier domina Beatrix de Laye, uxor quondam Bartholomei de Clusa, militis, et Humbertus de Minciaco, nepos ejusdem dominæ, in nostra præsentia constituti, confessi sunt se spontanee et pro utilitate sua vendidisse viris religiosis Hugoni, abbati, et conventui Cluniacensi, precio viginti librarum Cluniacensium, partem decimæ et omnia quæ habebant in parrochia de Marziaco juxta Cluniacum, et quicquid habebant tam in prædicta parrochia quam in illa de Lorduno sive de Cota, tam in denariis annuis debitalibus reddendis, serviciis, juribus, hominibus, nemoribus, aquarum decursibus, quam etiam omnibus aliis modis habere poterant, et etiam duos solidos Cluniacenses debitales in parrochia de Brey existentes et super hiis omnibus eisdem religiosis pacem jurasse perpetuo tenendam sunt confessi, ac de omni damno et evictione se ipsis super hoc fideliter obligasse et de totali precio sibi in numerata pecunia ab eisdem religiosis satisfactum fuisse; renunciantes super hoc expresse omni exceptioni juris tam civilis quam canonici eisdem competenti vel deinceps competituro. In cujus rei testimonium, ad preces prædictorum Beatricis et Humberti de Minciaco, nepotis ejus, præsentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Actum anno gratiæ Mo CCo tricesimo sexto, mense marcio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung