CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4718     View  [Back]
Charta qua Jocerannus Grossus notum facit Achardum de Massiaco vendidisse Cluniacensi ecclesiæ quidquid habebat in villa de Besornai, etc.
Universis præsentes litteras inspecturis Jocerannus Grossi, dominus de Branceduno, salutem. Noveritis quod Achardus de Maciaco miles, homo et fidelis noster, vendidit ecclesiæ Cluniacensi quicquid habebat in villa et in territorio de Besornai et in parrochia Sancti Vincencii de Pratis, in hominibus, in terris, pratis, nemoribus, serviciis sive censibus, aquis seu piscariis, in aquarum decursibus, et in consuetudinibus, seu alio modo, pretio quater viginti librarum Cluniacensium; de quibus garentum suum habuit in pecunia numerata. Et omnia supradicta quitavit ecclesiæ Cluniacensi præstito juramento. Hoc idem præstito juramento voluerunt, laudaverunt et expresse consenserunt Damnons, uxor ejus, Aicardus et Guirardus, filii ejusdem. Dedimus etiam eidem Aicardo militi licenciam et expressum consensum distrahendi et vendendi omnia supradicta ecclesiæ Cluniacensi, quia dictus Acardus tenebat ipsa omnia a nobis in casamentum et feodum. Et dictum casamentum et feodum prænominatæ ecclesiæ penitus quitavimus et concessimus in perpetuum libere et absolute, et etiam dominium. Insuper promissimus bona fide omnia prænominata prædictæ ecclesiæ garantire. In cujus rei testimonium sigillum nostrum præsentibus litteris duximus apponendum. Datum in Cœna Domini, anno Domini Mo CCo XXXo VIo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung