CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4720     View  [Back]
Charta qua Ymbertus, dominus de Turre, dat pignori domui de Grazaco decimam de Chastaneit.
Noverint universi presentem cartulam inspecturi, quod ego Ymbertus, dominus de Turre, obligo tibi Pagano, priori de Grazac, et domui tue et successoribus tuis decimam de Chastaneit, quam recognosco esse infra fines parrochie ecclesie tue, pro septem libris Viennensibus, quas confiteor me habuisse et recepisse a te, ita quod fructus dicte decime, quamdiu tenueris tu vel ecclesia tua, non computentur in sortem, promittentes per hec sancta Dei evangelia, quod nunquam contra jure aliquo veniam, nec aliquis arte mea, ingenio seu mandato. Ad hoc nos Hugo de Salsac et Hugo de Bonas, bajulus de Lapte, de mandato dicti Hymberti, constituimus nos fidejussores tibi dicto priori tuisque successoribus, pro bene sedere prout superius continentur. In cujus rei testimonium fuit hec carta sigillorum dicti Ymberti et dicti prioris munimine roborata. Actum apud Grazac, in domo prioratus, testibus infrascriptis presentibus, anno Domini Mo CCo XXXo VIIo, die sabbati post Pentecosten: Pontius de Lapte, Haimo de Vilari, milites; W. de Salsac, Artals Albui, Albus, fratres; W. Alferant, Jaucerant Herviso, Poncetus, bajulus de Grasac, Thomas, frater ejus; Droy, prior de Tensa, Gerento de Lapte, Johannes, monachus, Stephanus Avi, W. Brunscart, W. de Pelissac, magister Guido, dictus domini Aniciensis episcopi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung