Litteræ Henrici III, regis Angliæ, de tricesima omnium mobilium prioratuum ordinis Cluniacensis in Anglia sitorum quam abbas regi concesserat.
H[enricus], Dei gratia rex Anglie, dominus Hybernie, dux Normannie, Aquitanie et comes Andegavensis, omnibus ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Sciatis quod cum rogassemus dilectum nobis in Christo abbatem Clunyacensem, quod concederet nobis tricesimam omnium mobilium suorum in terris suis propriis et omnium priorum de ordine suo in regno nostro Anglie, sicut magnates et omnes alii de regno nostro eodem tricesimam de mobilibus suis nobis concesserunt; idem abbas gratis et spontanea voluntate sua petitioni nostre liberaliter condescendens, tricesimam illam sic dari nobis concessit: et ne ex concessione sua possit eidem abbati in posterum vel prioribus ordinis sui prejudicium generari aut talis concessio possit trahi in consequentiam, presentium tenore protestamus, quod idem abbas ex mera
voluntate sua a nullo debito compulsus, tricesimam predictam hac vice nobis dari concessit. In cujus rei testimonium has litteras nostras predicto abbati fieri fecimus patentes, presente me ipso apud Cantuariam, XXIX
o die novembris, anno regni nostri XXII
o.
(Au dos:) De quadam donatione facta regi Anglorum, ne ejus occasione aliquod prejudicium fiat ecclesiæ Cluniacensi.
(La bande du sceau est arraché)