CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4723     View  [Back]
Charta qua officialis Matisconensis notum facit pacem factam inter Paynum de Perreclou et ecclesiam Cluniacensem super morte filii dicti Payni.
Universis præsentes litteras inspecturis magister W., officialis Masticonensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod Paynus de Perreclou, in nostra præsentia constitutus, confessus est quod super morte filii sui Jacobi, quocunque modo et per quemcunque et ex quacunque causa mors dicti Jacobi subsecuta fuerit, bene et plenarie pacificatum est cum eo ab ecclesia Cluniacensi, et super hoc ecclesiam Cluniacensem tam in capite quam in membris, pro se et suis bona fide in perpetuum quictavit. Preterea confessus est quod prædicta pax facta fuit eo tempore quo ipse et Guido, filius ejus, erant insimul et communiter bona sua omnia possidebant pro indiviso. Insuper recognovit dictus Painus quod in nullo Cluniacensis ecclesia propter hoc ei tenebatur. Et si propter hoc (quod absit!) ecclesia Cluniacensis in capite vel in membris vexaretur per aliquem vel per aliquos aliquando, vel etiam gravaretur, bona fide præstito juramento pro posse suo dictam ecclesiam, tam in corpore quam in membris, indampnem servare promisit, præstando impedimentum ne super hoc dicta ecclesia gravetur vel in aliquo molestetur, et quod contra ecclesiam Cluniacensem nullam querelam habeat, sed inter se et ipsam ecclesiam remanebunt in omnibus concordes et amici. Et sciendum quod litteræ istæ fuerunt expeditæ in vulgari, verbo ad verbum, et ad ejus peticionem et spontaneam voluntatem fuerunt in perpetuum sigillatæ testimonium. Concessit insuper, ut compelleretur ipse per censuram ecclesiasticam cum suis conturbatoribus, si aliquando contingerit eum per se vel per alias personas præmissis in aliquo obviare. In cujus rei testimonium præsentibus litteris sigillum curiæ Masticonensis apposuimus. Actum anno Domini Mo CCo XXXo sextimo (sic), mense decembri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung