CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4724     View  [Back]
Conventio inter abbatem et conventum Cluniacensem, ex una parte, et Willelmum, clericum, filium Radulfi, aliosque homines de Offordia, ex altera.
Hec est conventio facta inter dominum H[ugonem], abbatem, et conventum Cluniacensem, ex una parte, et Willelmum, clericum, filium Radulfi, et alios homines de Offordia, videlicet quod Hugo, abbas, et conventus Cluniacensis concesserunt villam suam de Offordia cum omnibus ad eam spectantibus, dicto Willelmo, clerico, et aliis hominibus ejusdem ville a festo Sancti Michaelis anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo septimo, per viginti annos integros proximo sequentes tenendam de eis, reddendo inde eis annuatim vel procuratori eorum quadriginta marcas, videlicet ad festum Sancti Michaelis viginti marcas, et ad medium Quadragesime viginti marcas. Si autem dominum abbatem vel procuratorem suum ad villam de Offordia venire contigerit, semel in anno in necessariis hospicii eos honeste exibebunt; nunciis eciam qui pro redditu venient ad eos necessaria victus invenient. Predicti vero homines receperunt in inicio termini sui XI boves ad valorem IV marcarum et XXX quartarios de frumento et siliginis seminata super Stokinge et Almerscroft ter arratum, et super tres culturas de Perlowe bis arratum, et Cristenemal et Le Wong et Dodemere ter arratum. Preterea receperunt viginti sex quartas de trameis seminatas super Tunstale et Bradeland bis arratum, et XLVII quartas et II buscellos de avena seminata super Ruburt et Perlowe; preterea receperunt domos et clausuram curie appreciatas ad centum solidos. Hec omnia sicut receperunt, sic in fine termini sui integre restituent domino abbati vel ejus procuratori, et per totum cursum termini sui adquietabunt predictam villam de Offord de proprio custo suo de omnibus forefactis et consuetudinibus et nichilominus predictum redditum ad terminos predictos plenarie persolvent. Ut autem hæc convencio firmiter observetur, tam dictus dominus abbas et conventus, ex una parte, quam dictus Willelmus, clericus, ex altera, hoc cirographum sigillorum suorum appositione hinc inde in testimonium munierunt hiis testibus: domino Gileberto, archidiacono; Huntedo, priore de Theffordia; R., capellano domini abbatis de Cluniaco; Joanne Daneys, milite; Yvone Monacho, milite; Yvone Quarel; Waltero, monacho, et multis aliis.
(Au dos:) Compositio de Manerio de Offordia, inter abbatem Cluniacensem et homines ejusdem loci.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung